Hľadaný výraz: Lk 17,11-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”. 14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”. 19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”.

1

mail   print   facebook   twitter